SALVE

ShinyStat

Apud antiquos Graecos liberorum civium concilium Agora appellabatur, unde  postea locus ipse, in media urbe positus, quo conveniebatur, eodem nomine dictus est.
Hoc loco libere uti omnibus licebat, sed qui aliquid culpae aut sceleris suscepissent area sacra interdicti erant.
Huius duas descriptiones fuisse constat, unam antiquam,viis et porticibus praeditam, alteram  ionicam, quadratam, porticibus undique circumdatam, inter se coniunctis ad iter permittendum.
Ionici porticus autem, qui nunc quasi signa et nota loci nobis videntur, opportune erecti erant ad capita contra solem et imbrem  protegenda eorum qui civilibus contionibus aut rebus divinis  interessent.
In Agora mos erat omnia publica ac privata agere, de communibus rebus consumere, causas et sententias dicere, sacra facere et omnia quae ad rem publicam administrandam, ad mores et ad doctrinam pertinent statuere, pompas sollemnes ducere.
Panathenaica, enim, a Leocorio usque ad Acropolim movebant Ibidem,propter vulgi frequentiam, mercatura exercetur, fama et rumores vagantur, multa de  multis iudicantur, hic, ut videtur, carcer quoque, praecipue ad supplicia adhibitus, aedificatus est.
Praeter publica opera maximae aedes deorum ibi sunt: Leocorion, Apollinis templum, Aeaci sacrum  saeptum, Iovis Liberatoris Porticus, Iovis ara,  clarorum hominum, simulacra et alia templa summa veneratione praedita.
Ad meridiem duodecim deorum ara, Pisistrati iussu erecta, alio loco Misericordiae Ara, undique circa  Pritanium et magistratuum domus, Tholus, quingentorum virorum concilium, Cybelae templum, ad tablinum adhibitum.
In Agora ab antiquo aedi et rhapsodi, memoria usi, propria et Homerica carmina pronuntiabant, hic philosophi, sapientiae magistri Xenophanis iudicio, populum docebant.
Hic Socrates, clarus in philosophia et nobilis, disserendi rationem profecit et cum adversariis  contendit ironia illa quam in eo dicunt fuisse.
In Agora igitur occidentales cultus atque humanitatem ortos esse recte putatur, quia ibi maxima ingenia studium sapientiae didicerunt et docuerunt, ut in Platonico Protagora scriptum legimus: ”cupidus discendi sum, sed nihil admodum  scientiae rura aut arbores offerre possunt, homines, contra, in media urbe, me multa docent.
”His rebus breviter commemoratis, facile intellegi posse puto qua de causa nostrum sodalicium Agora cognominatum sit eo consilio ut operam daret ad civium progressionem et cultum.
Praeterea nostra magnopere interest pristinos mores et monumenta historiae Calabriae exquirere ac servare, artes et litteras colere, ludos scaenicos edere et quae ad animi et mentis delectationem pertinent agere.
Apud nos benigne hospitio excipiuntur qui idem sentiant vel cum nobis communicare aut aliquid novi proponere velint.